Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.17.1 | Cic. Fam. 2.17.2 (English) | >>Cic. Fam. 2.17.6 |
2.17.1
de rationibus referendis non erat incommodum
te nullas referre , quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem ; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse , quam Bibulus certa quadam ratione non servat , tibi magno opere servandam censeo .
2.17.3
quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse , videbam item ceteros existimare
molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse . Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem . itaque omnia praesidia , quae magna et firma paraveram , commotus hominum non dubio
sermone dimisi .
2.17.4
rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere , nec tamen erant confectae ; eas nos Apameae deponere cogitabamus . de praeda mea praeter quaestores urbanos , id est populum Romanum , terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam . Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae , ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo . quod scribis ad me de drachmum ccci ↃↃↃ , nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare ; omnis enim pecunia ita tractatur , ut praeda a praefectis , quae autem mihi
attributa est , a quaestore curetur .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.17.1 | Cic. Fam. 2.17.2 (English) | >>Cic. Fam. 2.17.6 |